라틴어 문장 검색

comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 552:1)
his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)
comitiorum consularium iam adpetebat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:1)
Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:3)
comitiis perfectis dictator magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 19:3)
L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum probri accusarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 23:1)
Ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 24:1)
nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint inpraesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 50:1)
comitia inde pontifici maximo creando sunt habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 59:1)
ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 59:2)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:3)
iis ludis faciendis praeerit praetor is qui ius populo plebeique dabit summum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 179:1)
quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, vino largius epulas celebrari et ab Epicyde praebito universae plebei et per tribus a principibus diviso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 353:1)
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore ut, castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 535:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION