라틴어 문장 검색

Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
quam eum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 4:4)
Qui ubi iuvencam supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:4)
Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:4)
Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:7)
quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam diducere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:3)
is mordicus comprehensus et ali quatenus eductus abrumpitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:3)
Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:2)
Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:3)
Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus, verberum notas exprobrant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장1)
et postquam Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos manipularium iuvando, cum veteres centuriones, severos tribunos demoveret locaque eorum clientibus suis vel deterrimo cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, vagum ac lascivientem per agros militem sineret, eo usque corruptionis provectus est ut sermone vulgi parens legionum haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장8)
Non attingo Graecos, quorum non modo libertas, etiam libido impunita;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장1)
ac pernicitate equi profugus, postquam saltuosos locos attigerat, dimisso equo per derupta et avia sequentis frustratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장3)
atque illa simulationum nescia, cum propter discumberet, non vultu aut sermone flecti, nullos attingere cibos, donec advertit Tiberius, forte an quia audiverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장2)
is velut propria ad negotia digrediens et per speciem officii manum complexus pulsum venarum attigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION