라틴어 문장 검색

Non cum Triptolemo verendam Eleusin, qui primas populis dedere aristas pastis Chaonium per ilicetum, non Apin Mareoticum sonabo ad Memphitica sistra concitari.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem31)
curae est id mediis, ut ille primus, pressus dexteriore concitatu partem si patefecerit sinistram totas ad podium ferens habenas, curru praetereatur intus acto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium83)
Arvandus iam tunc infelici impudentia concito gradu mediis prope iudicum sinibus ingeritur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:5)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius immanis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:5)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)
Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:21)
"stabam equidem, sed me referebat concitus amnis et latae caligo fugae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권59)
Lucani proprium diem frequentet, quisquis collibus Isthmiae Diones docto pectora concitatus oestro pendentis bibit ungulae liquorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam1)
illo spe concitus omni evolat, hinc celsae Iunonia templa Prosymnae laevus habens, hinc Herculeo signata vapore Lernaei stagna atra vadi, tandemque reclusis infertur portis, actutum regia cernit vestibula:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권130)
at hinc teneros caveae dissensus ephebos concitat, exclusaeque exspectant praemia matres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권139)
convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
nusquam auctor erat, sed concita tractu gurgitis effugiens invenerat hasta cruorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권131)
prior Arcada concitat Hopleus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권149)

SEARCH

MENU NAVIGATION