라틴어 문장 검색

Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam " - qui haec facere proponet, volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit, Magnis tamen excidit ausis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:5)
Imitationem alienae culpae innocentiam uocas?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.15)
Voluerunt dii esse miraculo in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.27)
Absolutionem legi, non innocentiae debes.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.14)
Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.37)
Est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.30)
Confessio conscientiae uox est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.31)
Si genero uitam daturus esset, etiam innocentiam reliquisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.70)
erat summa uirtus, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.42)
Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse - nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat - sed postea conposuisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:8)
intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:2)
"satis Arvando conscientia sua sufficit;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 7:5)
illud tamen in eodem studiorum omnium culmen antevenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem, igitur per hunc primum, si quis quoquo modo in aulam gratiae aditus, exploro;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:3)
conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:10)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION