라틴어 문장 검색

Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 6:1)
Appellamus et provocamus a vobis ad conscientiam vestram:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 3:2)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
Haec ex abundanti, ne quid rumoris inrepercussum quasi de conscientia praeterissemus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:3)
Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 24:1)
Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:8)
Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 1:2)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 1:1)
Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae unitate et spei foedere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 1:2)
Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:4)
Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:7)
Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION