라틴어 문장 검색

hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 567:2)
ad quem Graeci signo accepto a principibus quievere, Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 373:2)
itaque, sive is timor seu conscientia fuit, Calavios Ovium Noviumque - ea capita coniurationis fuerant - priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:6)
cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium conscivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 215:1)
tusci fere omnes consciverant bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 227:1)
Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 184:1)
adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinqua quidem, effugiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 404:1)
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 494:1)
territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 676:1)
ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 754:1)
ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 134:3)
quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:2)
Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 379:1)
arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:2)
nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 554:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION