라틴어 문장 검색

Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:1)
is lege lata consularis ad frumentum accipiundum venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:4)
qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem, qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:4)
quod enim est bonum, id non quivis habere potest - , omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque consensu excitatam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:3)
332 20 commoda (proprie εὔχρηστα, sed fere = προηλμένα, Fischer p. 56) 458 11 conatus (ἐπιβολή) 398 5 congruere v. ὁμολογουμένωσ conscientia 313 25 383 11 consensus omnium (gentium) 232 20 234 22 235 7 consentaneus, consequens, conveniens (de constantia doctrinae) 304 10 414 5 415 17.18 416 12.16 419 24.27 442 2 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.44)
Nam imprudentes noxios in nostrum induxere navigium, et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:7)
Quin etiam in hac novissima valetudine, veritus ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 9:1)
Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatorio postulavit, ut Priscus certior fieret, sive quia miserabiliorem sive quia invidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, sive - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 9:2)
stabat modo consularis, modo septemvir epulonum, iam neutrum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:2)
Assenserunt consules designati, omnes etiam consulares usque ad Pompeium Collegam:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 20:1)
At hercule ante memoriam meam - ita maiores natu solent dicere -, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari producente:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 3:1)
Velleius Blaesus ille locuples consularis novissima valetudine conflictabatur:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:1)
Compulit autem me ad hoc consilium non solum consensus senatus, quamquam hic maxime, verum et alii quidam minores, sed tamen numeri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:1)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION