라틴어 문장 검색

Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:4)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster, Terraeque urbesque recedant, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 2:1)
Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:4)
Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique mors longior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:1)
Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 17:5)
Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:3)
Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 25:1)
Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 28:1)
si minus, quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 28:2)
Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 1:7)
Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION