라틴어 문장 검색

utque ignotarum urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti caelestium causas domesticus interpres.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:3)
Ceteri sapientes molliter et blande, ut fere domestici et familiares medici aegris corporibus, non qua optimum et celerrimum est medentur sed qua licet ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:2)
et ut quisque contemptissimus et vel ludibrium est,ita solutissimae linguae est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:2)
videatur et libido magni animi - transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:1)
Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:5)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
nemo enim non eo, a quo se contemptum iudicat, minor est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 34:2)
Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis scias.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:1)
Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 149:1)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
Quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum exterere viribus tuis temptas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 241:4)
paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum ad- siduitas periclitandi dabit.
(세네카, De Providentia, book 1 48:8)
placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 6:1)
familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:3)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION