라틴어 문장 검색

utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 637:2)
his, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 669:1)
quae res, tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 688:2)
parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 109:1)
parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 149:1)
ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 370:2)
Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione ut bello abstinerent, Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 386:1)
senatui disceptationem omnium rerum permittebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 389:1)
oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 634:1)
eum contra dicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi mandasse ut ea disceptatio integra in adventum suum servaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 33:1)
quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 268:1)
eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 275:1)
ad haec quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 276:1)
ad ea Philippus longe aliam quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper ingressus disserendi viam non cum Maronitis inquit mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 314:1)
magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, pervicit Appius ut deiecto Fabio fratrem traheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 383:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION