라틴어 문장 검색

novimus enim hanc fuisse consuetudinem, ut advenae patriae suae imaginem sibi redderent, ut effigiem Xanthi Troiamque videtis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 603)
Aeneas quamquam et sociis dare tempus hvmandis p. c. consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 21)
nam est haec consuetudo apud poetas, ut a plebe segregent duces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 36)
unde hanc consuetudinem videtur poeta servasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 892)
ergo cum mortuo dicitur 'vale', non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis 'vale' dicimus nisi a quibus recedimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 973)
urbique remittunt deest 'unicuique'. et meminit antiquae consuetudinis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2062)
natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano an melius fient piratae, magne, coloni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3594)
nam apud veteres consuetudo erat ut desperati ante ianuas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3952)
alii dicunt Orestem, cum Dianae Facelitidis simulacrum raptum ex Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et ali- quibus pastoribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos consuetudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 16)
in triviis consuetudo enim fuerat ut per trivia et qua- drivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent ru- stici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 261)
hic dum boves persequitur, ad regiam pervenit, et ob pulchritudinem appetitus, cum regis filia consuetudinem miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 206)
ut semper bene addidit, id est consuetudine vini, non interdum temulentum esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 152)
et quidam alnos poetica consuetudine pro populis accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 627)
unde Vergilius magis patriam consuetudinem videtur secutus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1046)

SEARCH

MENU NAVIGATION