라틴어 문장 검색

recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
quibus cognitis volui tantum te voluptatis absentem et studiorum nomine et meo capere, quantum praesens percipere potuisses.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 11:2)
Aequum est nos in amore tam mutuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:3)
Perge ut coepisti, virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 2:1)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Summam te voluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere venandi non miror, cum historicorum more scribas numerum iniri non potuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Difficile est, domine, exprimere verbis, quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, ut affinem eius Caelium Clementem in hanc provinciam transferres.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 511)
Ex ea reditum aliquamdiu civitas percepit;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 2:3)
Mutata enim condicione certaminum nihilo minus, quae ante perceperant, non revocantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1193)
sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, peior ab admonitu fit status iste boni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 222)
maturosque pater nati spectabit honores, gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 124)
hic ego praesentes inter numerarer amicos, mitia ius urbis si modo fata darent, quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas, tunc oculis etiam percipienda foret, non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 912)
"disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권50)
"causam percipe"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권84)
"cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, quae fuerat, tuto reddita forma loco est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권155)

SEARCH

MENU NAVIGATION