라틴어 문장 검색

neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant, quamquam imperitis venia debetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:3)
Assidua pondus non habet severitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A35)
Bono iustitiae proxima est severitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B10)
Severitas assidua amittit auctoritatem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S11)
Severitatem abditam, clementiam in procinctu habe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S12)
Non corrigit sed laedit, qui invitum regit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 49)
Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 546)
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam vindicando.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 661)
Communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 3:1)
Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 4:1)
quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.4)
Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:8)
unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:10)
quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:12)
In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION