라틴어 문장 검색

igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장16)
colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장26)
id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장16)
Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장10)
cum autem cursum itineris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam radiis et impetu caloris corripi convertique candentem propter eius proprietatem luminis ad lumen.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장3)
cum brevi spatio impletur, corripit et contrahit dierum spatia et horarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장50)
a cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장55)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)
corripvit aut de pharetra corripuit, ut est corripit hic subita trepidus formidine ferrum, aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loco ni iam praemissus Achates adforet, item nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)
Corripe sapientem et amabit te, corripe stultum et adiciet odisse te, non te utique stultum sed sapientem debui cogitare.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:14)
corripiunt spatia avdito raptim eunt, ut corripit Aeneas aditum custode sepulto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3161)
corripvere viam deest 'at illi'. corripvere viam officium eundi celeriter arripuerunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4181)
Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:11)
" Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
(불가타 성경, 호세아서, 10장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION