라틴어 문장 검색

ostendemus in omni servitute apertam libertati viam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:8)
Effugia servitutis sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:12)
Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:2)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus videri et in devium exire;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:1)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
Motus est novitate crudelitatis Caesar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 228:2)
Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 46:1)
Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:2)
vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:4)
Si corporis dotes et apta naturae conservarimus diligenter et impavide tamquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et armaturae leves - serviant ista, non imperent - , ita demum utilia sunt menti.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 38:3)
Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:2)
divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:3)
Eius crudelitatis emtor cuius nec pirata uenditor.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.30)
sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.53)

SEARCH

MENU NAVIGATION