라틴어 문장 검색

ludos scenicos per quadriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 554:1)
his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)
comitiorum consularium iam adpetebat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:1)
Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:3)
comitiis perfectis dictator magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 19:3)
aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 20:1)
nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint inpraesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 50:1)
comitia inde pontifici maximo creando sunt habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 59:1)
ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 59:2)
tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 60:1)
ante hunc intra centum annos et viginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 61:2)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:3)
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore ut, castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 535:1)
Fulvium Centumalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 618:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION