라틴어 문장 검색

Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장4)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque aduersus iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장8)
Nunc neque viuere libet neque mori licet sine dedecore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장54)
Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant, quas omnis auaritia praepediebat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장7)
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장1)
Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
Atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non parauisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장31)
sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
tanta vis auaritiae [in] animos eorum ueluti tabes invaserat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장4)
Aulo omnes infesti, ac maxime qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION