라틴어 문장 검색

hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe verbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장1)
Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 3:2)
sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:8)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in adversarium conferat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:16)
ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:1)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)
tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 4:1)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.1)
Adiit enim me quidam indicavitque adversarios suos a Servilio Calvo, clarissimo viro, in triennium relegatos in provincia morari:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 2:1)
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa, defensor solii, Iuppiter alte, tui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권127)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)
simul arbitror Iam aliquem esse amicum et defensorem ei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 541)
huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 696)

SEARCH

MENU NAVIGATION