라틴어 문장 검색

et quidam tales agros lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait "et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 78)
aut vere nudi propter ferri caedendi studium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 582)
nam legimus "Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon". virosaque pontus castorea fibri canes sunt Pontici, quorum testones apti sunt medicaminibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 583)
"Nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes vicatim deos ducunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:21)
"Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:11)
Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis terrore infandae opinionis averteret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 1:1)
nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:5)
Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi ferundum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:8)
Quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 12:7)
nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:8)
Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae λογική dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 29:1)
in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens naturam odisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:5)
quo quid absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 38:1)
et quidem laudamus esse Athenis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:3)
Principio corporis nostri magnam natura ipsa videtur habuisse rationem, quae formam nostram reliquamque figuram, in qua esset species honesta, eam posuit in promptu, quae partes autem corporis ad naturae necessitatem datae aspectum essent deformem habiturae atque foedum, eas contexit atque abdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 162:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION