라틴어 문장 검색

Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:7)
quae si naturales sunt, quid opus est consolatione?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:5)
Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:1)
nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:2)
ad Epicuri consolationem satis est ante dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 78:6)
ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:1)
etsi singularum rerum sunt propriae consolationes, de quibus audies tu quidem, cum voles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:2)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
Ergo hic, quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futtili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum videri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 37:1)
etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore conscripsimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:4)
qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:2)
etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:2)
tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:1)
(298 12) 209 (297 17) Triptolemus 268 4 Troia 268 13 332 11 Troilus 265 23 Trophonius 276 16 Tubero v. Aelius Tuditanus v. Sempronius Tullius Cicero, M. Ex eius libris respiciuntur libri Academici 282 1 Consolatio 250 11 256 6 259 26 352 20 356 3 393 24 de finibus 4196 (458 24) Hortensius 281 27 319 10 de re publica 361 14 - (VI 27) 244 4 Tusculanae disputationes 404 1 458 21 Turpilius (Leucad.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA196)

SEARCH

MENU NAVIGATION