라틴어 문장 검색

quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)
Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:1)
non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:2)
Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente oculis et ob inedia[m] mori destinantem praesens consolando reuocauit ad uitam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 3:4)
reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 60장 1:1)
ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:3)
ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:3)
uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:3)
negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 1:2)
rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:2)
interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:1)
nam praeter liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne confici nequeat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 2:2)
quarum uirtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut Augustus - omitto enim necessitudines reliquas - diu cunctatus an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 4장 1:1)
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 1:2)
destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION