라틴어 문장 검색

averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
"quisnam fuit ille deorum, qui stetit orantem iuxta praereptaque verba dictavit Fatis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권335)
Luget Sol filium de caelo iactatum Iactantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem, Venerem, Minervam a pastore iudicari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:5)
Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:15)
Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:32)
Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:7)
Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.15)
Sed et sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum nouerant, ab hoc tempore per omnes Anglorum ecclesias discere coeperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:4)
primusque, excepto Iacobo, de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento Stephanus fuit, inuitatus de Cantia a reuerentissimo uiro Uilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum uiuendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:5)
Quam sententiam definitionis nostrae Titillo notario scribendam dictaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 3:1)
Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii fratres docebat, uerum de omnibus pene eiusdem prouinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].10)
Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].12)
Ut uincula cuiusdam captiui, cum pro eo missae cantarentur, soluta sint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].1)
Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:4)
Caedmon, inquit, canta mihi aliquid.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION