라틴어 문장 검색

nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
ora quid lacrimae rigant variamque nunc huc ira, nunc illuc amor diducit?
(세네카, 메데아 14:30)
[in matre si quod pignus etiamnunc latet, scrutabor ense viscera et ferro extraham.
(세네카, 메데아 15:25)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
reseranda tellus, Ditis inplacabile numen precandum, populus infernae Stygia huc extrahendus:
(세네카, 오이디푸스 6:9)
mortifera mecum vitia terrarum extraho.
(세네카, 오이디푸스 13:62)
vincite ferro, verberum vis extrahat secreta mentis, Ipsa iam fabor.
(세네카, 파이드라 12:38)
quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat
(세네카, Phoenissae 7:1)
hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
(세네카, Phoenissae 168:1)
diduxit acies, victa materna prece
(세네카, Phoenissae 443:1)
Quis inferorum sede ab infausta extrahit
(세네카, Thyestes 2:1)
statue, quem poenae extrahas.
(세네카, Troades 677:1)
Dulcissime amice, si vis evadere, extrahe arma et evaginato nucrone sta iuxta portam curie et magna voce vocifera, et si dixerit vir meus quid habes, saltem noli dicere ei fingendo te mutum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION