라틴어 문장 검색

nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 32:1)
quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis inventio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:4)
ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam κατάλημψιν, quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 42:1)
haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:1)
sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:3)
nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:4)
sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:7)
veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:6)
rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 124:2)
nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:2)
Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:5)
Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:8)
Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia sublevati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장1)
qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION