라틴어 문장 검색

Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:7)
Haec magno studio agebat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:11)
Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
(카이사르, 내란기, 1권 45:3)
Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
(카이사르, 내란기, 1권 45:7)
Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat.
(카이사르, 내란기, 1권 64:5)
Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
(카이사르, 내란기, 1권 64:12)
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 77:1)
Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:1)
ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt.
(카이사르, 내란기, 2권 13:5)
Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio administrare et reficere instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 15:1)
Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.
(카이사르, 내란기, 2권 31:7)
Commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit.
(카이사르, 내란기, 2권 32:2)
diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream?
(카이사르, 내란기, 2권 32:25)
Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, "videtisne," inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis convenire?
(카이사르, 내란기, 2권 39:5)
Ita spei Curionis militum studia non deerant.
(카이사르, 내란기, 2권 39:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION