라틴어 문장 검색

interim augemus crimina, quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 99:8)
quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 126:1)
aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:4)
non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:4)
diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:2)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Quia non vino nivem diluit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:3)
Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:1)
Dies illi lucem infundit, nox eripit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:1)
altera res contristabit vires et exhauriet, de stilo dico, altera solvet ac diluet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 2:2)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 5:5)
Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:1)
in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:6)
uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION