라틴어 문장 검색

post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa ambo tempora (Nam cum Socratis Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 170:1)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
id age, ut otium tuum non emineat, sed appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:5)
Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:3)
Quocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:10)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)
Secundum ex his, quae sunt, ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:1)
Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
magnis inter se intervallis distabunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 33:4)
perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis volgus optat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:2)
ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:6)
Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:1)
Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:6)
Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:5)
Gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 65:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION