라틴어 문장 검색

sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:6)
verum e contra ut illud tandem in aeternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:4)
sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:20)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
ubi sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa judicat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:12)
Verum de experiendi viis, quae non minus quam viae judicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:14)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Neque certe damnari potest ars, si ipsa judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:3)
sed illis, tanquam pro evidentibus et manifestis, receptis, de ceteris rebus, quae non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et judicant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 292:2)
id quod antiqua saecula judicaverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:2)
tum certe hucusque judicandum est posse esse in natura aliquem talem motum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:3)
Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 365:2)
Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Nam si iudicent ex sensu proprio, nihil huiusmodo reperient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:13)
Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION