라틴어 문장 검색

inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 54:3)
his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere ut externis non egeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 129:1)
si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 212:1)
aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 106)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 135)
sed mea desidia spem deserere nolui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 22)
tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 240)
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 244)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION