라틴어 문장 검색

Horum quomodo iudex inibit aestimatio- nem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?
(세네카, 행복론, Liber III 37:2)
Haec non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ;
(세네카, 행복론, Liber III 165:1)
societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 85:2)
tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:2)
Bonus princeps sibi dominatur, populo servit, nullius sanguinem contemnit :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:18)
si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis, caduca sunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:2)
" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)
Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:8)
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:5)
dominare tumidus, spiritus altos gere:
(세네카, Hercules Furens 5:31)
Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui.
(세네카, Hercules Furens 10:3)
dominatur illic patruus Alcidae tui.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:33)
nulla nascatur fera, nulla pestis, non duces saevos miseranda tellus horreat, nulla dominetur aula qui putet solum decus esse regni semper impendens tenuisse ferrum;
(세네카, Hercules Oetaeus 23:26)
saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
(세네카, 옥타비아 6:18)
saevit in nomen ferus matris tyrannus, obrui meritum cupit, simulacra, titulos destruit matris metu totum per orbem quem dedit poenam in meam puero regendum noster infelix amor.
(세네카, 옥타비아 9:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION