라틴어 문장 검색

Nec vero affectanda sunt semper elata et excelsa.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:1)
Tum demum quasi aestu solutus effertur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 3:1)
Inde etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 34:1)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Sunt multa - non auderem nisi tibi dicere - elata, multa pugnacia, multa subtilia.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 8:2)
Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 1:2)
quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:5)
subruit montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit atque extulit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:2)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:1)
pallia si terra nimium demissa iacebunt, collige, et inmunda sedulus effer humo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:98)
"at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt, quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권118)
Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis Lucifer, et primi tempora veris erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권88)
dum loquor, elatae metuendus acumine caudae Scorpios in viridis praecipitatur aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권111)
Thybris harundiferum medio caput extulit alveo raucaque dimovit talibus ora sonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권398)

SEARCH

MENU NAVIGATION