라틴어 문장 검색

ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)
cum progreditur ad caudam tauri sidusque vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit procedens ad septentrionalem partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장2)
utrarumque enim superando eminent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장27)
igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque ductionibus fuerit facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장13)
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장5)
namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breviora, durius ducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장28)
Ad que intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in hac vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum. 79.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:3)
Quicquid inter vicina eminet, magnum est illic, ubi eminet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:1)
ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION