라틴어 문장 검색

Populus Dei vultum conspicere non potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:2)
Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:11)
Ex contextu novimus sanctum Augustinum rationem ostendere velle quo pacto credibilis haec Dei veritas, quemadmodum ex Bibliis emergit, eius sit fidelis annorum decursu praesentia, eius facultas tempora simul complectendi, hominis dierum colligendo dissipationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:19)
Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:12)
Qui amat intellegit esse amorem experientiam veritatis, ipsum nostros oculos aperire ut nova ratione omnem realitatem una cum persona amata conspiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:2)
Fieri potest si iter suscipitur ab ipsa persona Iesu, qui conspicitur et exauditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:2)
Lumen fidei est lumen Vultus in quo Pater conspicitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:4)
In Eucharistia celsitudinem rerum conspicere discimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:8)
Agere de fide saepenumero idem est ac de dolentibus tribulationibus agere, in quibus utique sanctus Paulus persuadentiorem Evangelii nuntium percipit, quoniam in infirmitate et dolore emergit atque detegitur Dei virtus, quae superat nostram infirmitatem et passionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:7)
emerge, dulcis pusio, quem mater edit castitas, parens et expers coniugis, mediator et duplex genus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias7)
sescentas numerare domos de sanguine prisco nobilium licet ad Christi signacula versas turpis ab idolii vasto emersisse profundo, si persona aliqua est aut si status urbis, in his est;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권173)
stantem refugit maesta frequentia, aversa vultus, ne petulantius quisquam verendum conspiceret locum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis17)
Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 27)
spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 348)
quo pergam, unde emergam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 514)

SEARCH

MENU NAVIGATION