라틴어 문장 검색

manere in patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:7)
Quod quia patriae non utile putavit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati credidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 142:8)
Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra patria peregrini atque advenae esse videamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:5)
ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:2)
de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:2)
"si consul est, qui consulit patriae, quid aliud fecit Opimius?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 165:7)
Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:1)
sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:2)
cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors fuisset nefaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:4)
cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 11:4)
nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:2)
instat enim o pater, o patria, o Priami domus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:8)
de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:2)
et illa o pater, o patria, o Priami domus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:11)
P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION