라틴어 문장 검색

satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 136:3)
quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 335:1)
suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 522:1)
aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iovis cellam conlatum, cum quo referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iovis sella poni iussum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 533:1)
non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso paene erepto ex hostium manibus vidissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 178:3)
violatum Capitolium esse sanguine servatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 221:1)
dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 472:1)
militem se cum singulis vestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non novam ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 212:1)
fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:1)
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 320:2)
mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 94:2)
si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 447:1)
ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 340:2)
Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 25:1)
venisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 292:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION