라틴어 문장 검색

postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 16:1)
Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 2:9)
sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 7 1:3)
de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 9 3:2)
sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 1:2)
nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 7:2)
quod quidem nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 29 1:4)
fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 2:2)
te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 2:10)
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:1)
itemque cetera 'intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus, Diana facem iacit a laeva':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:9)
posthac tamen cum haec [tamen] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de [in] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 198:2)
cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 3:3)
si telvm manv fvgit ma< gis qvam iecit> . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 22장 1:6)
Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION