라틴어 문장 검색

Petrus circumfusus fidelium turbis, Corbahan bellum desiderare indicat, nihilque nisi in superbia magna et fiducia multitudinis suae locutum fuisse asserit, et caetera minarum, quae audierat, referre incipit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:3)
Baldewinus nequaquam civitatem sibi reddere in Deo jurat, etiamsi membratim in conspectu ejus omnes, quos ceperat, detruncaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:6)
quod a praedictis principibus omnino refutatum est, nisi eorum potestati civitas cum clavibus redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:5)
sed comitem Reymundum non alia de causa hanc collectionem adversariorum [0530D] ficte asseruisse, et ipsos nunc ad auxilium invitasse, nisi ut pecunias acciperet, quas in liberationem suam polliciti sunt habitatores Gybel, ut Christianos cautela sua ab obsidione murorum averteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:13)
Omnibus tandem in assultu praesidii taedio affectis et cavatione montis deficientibus, prae labore intolerabili et defensione ab intus inaestimabili, atque inopia necessariorum vitae, murmur crevit in populo ducis et Roberti Flandrensis, asserentibus cunctis se illic ultra in obsidione non posse persistere, et hoc praesidium vi et arte insuperabile vix per anni spatium capi etiamsi tunc gladio famis queat expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:1)
Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua [0536C] deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:4)
Sedato tandem hoc belli turbine, videns dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua vi armorum possit superari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:1)
Quid per hanc scalam ad coeli palatium ducentem, nisi via quam dux tota mentis intentione apprehendit ad urbem Jerusalem, quae porta est coelestis patriae, significatur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:1)
Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata injuria vehementi ira succensus est, nec sine discordia et gravi ultione furor illius quievisset, nisi consilium et sententia majorum ac prudentium illius animum his mitigasset verbis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:1)
Quid in hac visione considerandum, nisi quod in spiritu et lenitate Moysi surgeret dux spiritualis Israel, a Deo praeordinatus et princeps populi constitutus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:1)
nec fuit quod impediret viam, aut quae noceret adversitas, nec nisi in sceleratis et transgressoribus inventa fuit iniquitas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:7)
Armenta non aliam ob causam Sarracenos, Arabes cunctosque gentiles praemisisse nisi ut peregrinos impedirent, quo magis praedae quam defensioni studerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:5)
At gentiles, quorum innumerabilis multitudo adhuc in littore maris et campestribus locis abundabat, videntes quomodo populus Galliae rapinis et praedis totus inhiabat et ab insecutione cessaverat, usquequaque relictis sociis, et signo tubarum et cornicinum readunatis viribus suorum, viros praedae intentos et belli oblitos, viriliter incurrunt, gravi strage perimentes incautos, totamque victoriam [0561C] Christianorum cruentam reddidissent, nisi dux Godefridus, princeps summus Jerusalem, qui versus montana extremas acies dirigebat, periculum illorum considerans, et quia avaritia essent caecati, sine mora in faciem inimicorum advolans, praedam prohibuisset universosque cum jurgio ad defensionem sic hortatus fuisset, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 96:1)
miseri et inutiles, ad quid de terra et cognatione vestra exiistis, nisi ut animas vestras usque ad mortem pro nomine Jesu daretis, et redemptione sanctae Ecclesiae et liberatione confratrum vestrorum?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:5)
Quid adversus hoc facerent, gentiles nihil melius senserunt in omni consilio, nisi ut legatio ab Ascalone, Caesarea et Ptolemaide vel Accaron ad salutandum ducem maturaretur ex parte ammiraldorum praedictarum urbium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION