라틴어 문장 검색

et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex improviso incendium daret, eum se exstincturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 334:3)
consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 425:1)
nuda enim fere cacumina sunt, et si quid est pabuli obruunt nives.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:2)
nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 585:1)
et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 621:1)
alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis gaudio nimio exanimatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 92:2)
et in via fornicata, quae ad campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 438:1)
consulem ignorantes quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 592:2)
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 620:1)
nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 654:2)
quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:2)
nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 311:1)
tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:3)
ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 288:1)
ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION