라틴어 문장 검색

Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione respondebit ei.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장11)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장4)
Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장14)
Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장17)
Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장6)
et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: "Dominus est Deus meus".
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장9)
et clamaverunt voce in caelum dicentes: " Quid faciemus istis et quo eos ducemus?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장50)
Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장54)
Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장10)
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장40)
Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장33)
Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum ". Et commissum est bellum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장46)
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장49)
Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장45)
Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION