라틴어 문장 검색

oraque corticibus sumunt h. c. quia necesse erat pro ratione sacrorum aliqua ludicra et turpia fieri, quibus posset po- pulo risus moveri, qui ea exercebant propter verecundiae remedium hoc adhibuerunt, ne agnoscerentur, ut personas factas de arborum corticibus sumerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3871)
et commemo- rat labores, qui, licet circa alia, tamen pro vitibus exercentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4132)
tamen deesse non potest, quod exercere circa culturam vitium debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4179)
vel 'meditata' inferens et exercens accipiamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1536)
Horatius "horrendamque cultis diluviem medita- tur agris", id est infert, exercet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1537)
vires exercet ab incultu vires vel robur adquirit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2291)
"Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitus occupavit, sic imperium suum ultra solis vias et ipsius oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam sprevissct iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria numina victa venerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et Manibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:3)
"eunt semper exercitis lapsibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:26)
"Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:4)
sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:4)
Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:2)
Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:7)
exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:3)
A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:2)
Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION