라틴어 문장 검색

duo quippe lupi sub principis ora, dum campis exercet equos, violenter adorti agmen et excepti telis inmane relatu prodigium miramque notam duxere futuri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:84)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
concede marito tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras exercere velis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae79)
Dignius an vates alios exercuit unum femineae virtutis opus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae5)
non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)
desidis aurigae non audit verbera currus, nec manus agnoscit quem non exercuit arcum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:95)
"Si bella canant, prius agmina duris exerce studiis et saevo praestrue Marti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:178)
Non te Massagetae, non gens exercita campo Thessala, non ipsi potuerunt aequare bimembres;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:329)
invia quis calidi scrutatus stagna profundi Tethyos invasit gremium?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:356)
Mox ubi firmasti recto vestigia gressu, non tibi desidias molles nec marcida luxu otia nec somnos genitor permisit inertes, sed nova per duros instruxit membra labores et cruda teneras exercuit indole vires:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:12)
te propter et Alpes invadi faciles cauto nec profuit hosti munitis haesisse locis:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:32)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
varios tum cetera saltus invasere cohors:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:60)
namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:27)
pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:250)

SEARCH

MENU NAVIGATION