라틴어 문장 검색

eximit ipsa dies omnes e corpore mendas, quodque fuit vitium, desinit esse mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 92:3)
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:3)
Qui postquam voce manuque murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:4)
oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:7)
Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:1)
"Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum, quem video, Deus ipse, Dei certissima proles, imperat inmensis ardoribus et domat iras, insultans famulante rogo, piceosque furores conprimit et rabiem flammarum algescere cogit, barbaricos calida aura sinus non tangere iussa praeterit et tenues stridens transcurrit amictus, ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 356)
occultabat enim se prius abditum virus nec gravidum protulerat caput, contentum involucris atque cubilibus subter conprimere clausa silentia.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권12)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권68)
"exemptus,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.99)
"nubunt puellae, saepe luduntur dolis, amasionum comprimuntur fraudibus, incesta fervent, furta moechorum calent, fallit maritus, odit uxor paelicem, deos catenae conligant adulteros."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.165)
illo secante fila sensim singula numquam momordit martyr aut os dentibus conpressit artis nec cruorem sorbuit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1383)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 268)

SEARCH

MENU NAVIGATION