라틴어 문장 검색

Magnis itaque curis exemptus et distorquentibus mentem nihil sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:4)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
donabit lacrimis maternis filium et catenas solvi iubebit et ludo eximet et cadaver etiam noxium sepeliet, sed faciet ista tranquilla mente, vultu suo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 26:4)
Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 17:2)
Si illud prius sequi vis, eximes te numero vivorum :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:2)
tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:2)
Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 54:3)
nunc video exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari."
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:8)
cetera, exempta casibus, plena voluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 147:5)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Pepercisse illum iudicas, quod non tota capita praecidit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 121:2)
Illud non veniet in dubium, quin se exemerit turbae et altius steterit quisquis despexit laeessentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:1)
Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:3)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore iuvat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 49:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION