라틴어 문장 검색

dilectu rebusque aliis divinis humanisque quae per ipsos agenda erant, perfectis, consules ambo in Galliam profecti, Cornelius recta ad Insubres via, qui tum in armis erant Cenomanis adsumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 378:1)
Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 21:1)
tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 242:1)
ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 244:1)
iis quindecim milia peditum et quingentos equites, pro numero cuiusque iuniorum, discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 628:1)
postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit ut de iis quae cum decem legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 637:1)
Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 22:1)
his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 23:1)
eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 260:1)
eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul novus quo senatus censuisset extemplo proficisci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 487:1)
mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 365:1)
dilectibus deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 587:1)
nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 620:3)
Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 471:2)
quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto - novis enim uterque maluit uti militibus - in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 554:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION