라틴어 문장 검색

Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 54:6)
Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 61:1)
Exposuisse tantum genus uitii satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:2)
Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:3)
Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:5)
Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:7)
Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 11:1)
Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 12장 1:1)
Ac si cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:1)
Vbi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:5)
Inponendum uero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque posita sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:2)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:1)
Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:7)
Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:6)
Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION