라틴어 문장 검색

in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:1)
quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:5)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:3)
Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:2)
illud quaero, is homo qui ut tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens praesertim, conficere potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:2)
num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:6)
si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:15)
an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:1)
quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:4)
quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:1)
Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:4)
itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum - homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat - nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:1)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION