라틴어 문장 검색

hi sunt, quorum laudari audis in otio occupationes in pace praedas, inter arma fugas inter vina victorias, hi sunt, qui causas morantur adhibiti impediunt praetermissa fastidiunt admoniti obhviscuntur locupletati, hi sunt, qui emunt lites vendunt inter-cessiones, deputant arbitros iudicanda dictant dictata convellunt, attrahunt litigaturos protrahunt audiendos, trahunt addictos retrahunt transigentes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:1)
"scit iudicis urna Dictaei verumque potest deprendere Minos, coniugis insidiis et iniquo venditus auro Argolicas acies - unde haec tibi turba recentum umbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae - non ignarus ini:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권53)
Beneficium accipere libertatem est vendere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 048)
Quis talia facinora cum invenisset, celavit aut vendidit ipsos trahens homines?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:5)
postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:1)
Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:8)
Ut ergo conualuit, uendidit eum Lundoniam Freso cuidam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:10)
"At tu, qui venerem docuisti vendere primus, Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 437)
"At qui non audit Musas, qui vendit amorem, Idaeae currus ille sequatur Opis Et tercentenas erroribus expleat urbes Et secet ad Phrygios vilia membra modos."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 442)
Tum mihi iurabas nullo te divitis auri Pondere, non gemmis, vendere velle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 920)
Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est Et pretium plena grande referre manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 932)
Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 945)
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 436)
salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:3)
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnae regis vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION