라틴어 문장 검색

nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa deprenderat et confirmabatur cum secundissimis auspiciis et ominibus uirginis honestae uaticinatione, tanto magis quod eadem illa carmina sacerdos Iouis Cluniae ex penetrali somnio monitus eruerat ante ducentos annos similiter a fatidica puella pronuntiata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:4)
nec fefellit coiectura eorum qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant quam uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo aduersarum partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 18장 1:2)
nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 25장 1:3)
in his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 2:1)
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 2:1)
"articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 13:4)
tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 10:2)
Iamque paulum moles aqua eminebat, et simul aggeris latitudo crescebat urbique admovebatur, cum Tyrii magnitudine molis, cuius incrementum eos antea fefellerat, conspecta levibus navigiis nondum commissum opus circumire coeperunt, missilibus quoque eos, qui pro opere stabant, incessere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 25:1)
quos Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interiorem quoque murum, ut, si prior fefellisset, illo se tuerentur, munire orsi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 16:2)
Multas se adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse deprehendi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 6:1)
Nec fefellit opinio:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 20:2)
Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 21:2)
"quippe illorum votum unicum est fallere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:5)
"Hi vero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:17)
Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo erat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION