라틴어 문장 검색

de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 393:1)
Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 406:1)
oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 645:1)
itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:2)
a C. Maenio praetore, cui provincia Sardinia cum evenisset, additum erat ut quaereret de veneficiis longius ab urbe decem milibus passuum, litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quaestionem indiciis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 513:1)
Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 634:2)
latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex comprenso indicium emanaret, occiderint comitem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 168:1)
simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 179:1)
ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 186:1)
effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 582:1)
eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 350:2)
Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est, cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 221)
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni dicam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 63)
illic indicium fecit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 418)
mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit, quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter institerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION