라틴어 문장 검색

cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 4:1)
cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 3:1)
rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 7:9)
dedita opera ad te Calpurnium familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8A 4:1)
quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:2)
nosti meos familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:4)
deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:13)
habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 22 6:11)
saepe enim hic Spurius, qui nuper est, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6A 1:3)
volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικο`ν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 30 4:8)
Lucullus familiaris noster matrem efferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 1:7)
quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris, hoc vero neminem umquam audivi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:3)
scio enim te familiarem esse Othonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:5)
certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:2)
misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION